Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.16.1 Cic. Fam. 13.16.4 (English) >>Cic. Fam. 13.17.1

13.16.3 quod cum speraret te quoque ita existimare, in Hispaniam ad te maxime ille quidem suo consilio sed etiam me auctore est profectus. cui ego commendationem non sum pollicitus, non quin eam valituram apud te arbitrarer, sed neque egere mihi commendatione videbatur, qui et in bello tecum fuisset et propter memoriam Crassi de tuis unus esset, et, si uti commendationibus vellet, etiam per alios eum videbam id consequi posse ; testimonium mei de eo iudici, quod et ipse magni aestimabat et ego apud te valere eram expertus, ei libenter dedi.

13.16.4 doctum igitur hominem cognovi et studiis optimis deditum, idque a puero ; nam domi meae cum Diodoto Stoico, homine meo iudicio eruditissimo, multum a puero fuit. nunc autem incensus studio rerum tuarum eas litteris Graecis mandare cupiebat. posse arbitror ; valet ingenio, habet usum, iam pridem in eo genere studi litterarumque versatur, satis facere immortalitati laudum tuarum mirabiliter cupit.

habes opinionis meae testimonium, sed tu hoc facilius multo pro tua singulari prudentia iudicabis. et tamen, quod negaveram, commendo tibi eum. quicquid ei coin-modaveris, erit id mihi maiorem in modum gratum.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.16.1 Cic. Fam. 13.16.4 (English) >>Cic. Fam. 13.17.1

Powered by PhiloLogic